[130] EPISTOLA XXX.

IUSTUS LIPSIUS

N.N.

Rev. ac N. Domine. Epistolam tuam cum veteris affectus notis accepi, sed suspicionibus tamen sauciam; quod mihi doluit, eo magis quia iniquis, & nec colore quidem aequo, ut mihi videbatur, tinctis. Duo quaeris. Prius, gratum mihi, quia ab amore bono etsi tenero, quod neglexerim salutare te per hanc tabellariam: quod illa ipsa negabit, si fide uti volet. Nemo est apud vos, de quo prius semper, quam de te rogaverim: & fratrem item, id est, te alterum adjunxi. Scribere semper (ignosce) non est otii mei, etsi animus velit. Amare, hoc possum: externa omni& ejus signa aut fomenta usurpare, ut mea conditio & valetudo est, non possum. Sed altera querela de fratre, qui fuit & qui cum DEO nunc in beatis locis (ita vovemus) vivit. Ego Praesidi nunc RICHARDO gratulatus sum, & inter alia scripsi [Vide Cent. II. ad Belgas Ep. XXXII.] Caput cum jam ante revera consilii fuisse. Hoc tu aut ille interpres tuus, ad fraternam injuriam trahit; & quasi ille nomen habuerit muneri suo impar. Ah, quam fauciat me haec maligna interpretatio? nam ita loquendum est: vel nisi pravi ingenii atque etiam affectus in me, quicunque hoc suggessit. DEUS bone! verba mea, quae alio non dicam ire possunt, sed palam eunt, sic abstrahi & averti? Quaeso tecum ea lege, & sic isto inculcato intellectu, quid aliud dicunt, quam caput fuisse, cum caput non esset, id est, a fratris tui morte: quod res est, & locus ille, (ut scis) diu vacavit, & ipse auctoritate & directione implevit. Miserae epistolae nostrae, quae sic etiam ab amicis male habentur! quid ab inimicis fiet? sed vel sero sapiemus, & silentio a fama & infamia nos afferemus. Fatuos nos in hoc aevo qui scribimus (res dicenda est) aevo, non nisi calumniis & cavillis farto. At vero qum honestissime & apertissime de fratre tuo scripsi, illa negligis, aut quasi non scripta habes; quae alii justius ad ignominiam sui trahant. Est in centuria prima, si memini, epistola ad FRANCISCUM VANDER-BURCHIUM, filium Praesidis. In qua praeter alias laudes, scribo; Regi, patriae, curiae, ministrum, civem, collegam ereptum, quem haud facile reparabunt. Ec quid hoc est, nisi eum praeferre praesentibus & futuris? Amavi virum, & ipse me & honestum: sensum meum leviter & fortiter prompsi; si quis Panegyricos volet, alibi querat. Habes V. R. & N. meum sensum & sine fuco excusationem; & ita accipias rogo, & metuum ames. Lovanii VII. Idus Sext. MDCII. D. graphiarium animatus saluto.